monumenta.ch > Plinius > sectio 132

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 132
{XLVIII} Similiter candida est quae vocatur astrion, crystallo propinqua, in India nascens et in Patalenes litoribus. huic intus a centro stella lucet fulgore pleno lunae. quidam causam nominis reddunt quod astris opposita fulgorem rapiat et regerat. optimam in Carmania gigni dicunt nullamque minus obnoxiam vitio; cerauniam etiam vocari quae sit deterior; pessimam vero lanternarum lumini similem.